Hľadaný výraz: Tit 1,5-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

1

mail   print   facebook   twitter